Skip to main content

Full text of "De illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, commentatio"

See other formats


1 , --1 




& 


(*/ 


%AUf, | ; *-{.-£* j^£fc£r' ' fj 





?fi/ . fi: pr / , 

w v» c^y u )l /c 

I . V '- :■ V .' 











‘i £ 

JpR 


:«*!£+* 

*r 7fW 



* ♦> 


‘¥ * 


'• 




•** 

.V 

«•*.:••.... 

*5v*f 


. *#*' v 


*■ 


* * *. 




ab * 











«i 




*: 


4MC- 

%**•*•- :1 





































\ 










































































r 


De 

illo fratre, cuius Paulus 2 Cor. VIII, 18 mentionem facit, 

/ 

Commentatio. 


Qua 


Programmatis loco 

inaugurationem Reverendissimi Episcopi Islandia? 


HELCII GUDMUNDI THORDERSEN, 


Ordinis Danebrogici Eluitis aurati, 



Z 


A// /rA/te 


? ici aurati, > 




in aede Divae Virginis solenni ritu peragendam 


indicit 


UNDSB(kftSAFR 


1>. Jacobus Petrus Mynster } 

—» 

Siellandia? Ordinumque Regiorum Equestrium Episcopus, Confessionarius Regius, Ordinis Dannebrogici 

magna cruce et cruce argentea ornatus. 



Haimise mdcccxlyi. 

Typis Directoris Jani Hostrup Schultz, 

Aula et Universitatis Typographi. 



Viif 

» 














r 




t 


% 

















Ut dona pauperibus ecclesiae Hierosolymitanae destinata , quae in itineribus 
suis conficere Paulus sibi semper honori et voluptati duxit, Corinthi et in 
Achaia colligeret, Tito persuaserat. Cum eo rov adeXcpov, ov 6 encuvog ev 
rrp evayyelUp dta thxgcov tcov hxhjGidHv, mittit. Erat hic frater etiam a coetibus 
suffragio electus, qui cum Paulo hocce donum traderet (v. 19), quum Pau¬ 
lus, qui honestatem suam non Domino solum sed etiam hominibus probari 
studebat (v. 21), id solus curare nollet. Cum hisce duobus etiam alium 
mittit, quem rov ccdelcpov 7]/jcov , ov idozifiaocc/jev ev noU.oic, nolXay.io, gtiov- 
daiov ovrcc, adpellat (v. 22), nec non utrosque eos esse dnoGrolovc, emlr^iwv, 
do£av XyiGTOV, praedicat (v. 23). 

Hi fratres quum se unacum epistola coetui Corinthio coram sisterent, 
nomina eorum adponere, Paulo non opus erat, iis vero omissis posterioris 
aevi lectoribus problema proposuit, a cuius solutione tentanda vix abstinere 
possunt. Huic tamen disquisitioni mox finis imponendus esset, si Rlickerto 
adsentire placeret coniecturanti, priorem illum, cuius v. 18 mentio fit, fuisse 
fratrem Titi, alterum autem Pauli fratrem 1 ), sic enim statim adpareret, 
omnem quaestionem frustra futuram esse, quum nusquam alibi vesti¬ 
gium horum fratrum occurrat. Id autem ipsum, fratrem Pauli, quem saepius 
multisque in rebus strenuum compererat, qui igitur illi multis in locis ad¬ 
fuerat, fratremque Titi, qui per omnes coetus laudibus celebrabatur, nullo 
vestigio relicto ex historia disparuisse, adeo incredibile est, ut vix monere 
necesse sit, si priore loco frater Titi indicaretur, vocabulo udelcpov adiun- 
gendum sine dubio fuisse ctvrov • Quemlibet Christianum, praesertim si labo¬ 
rum partem sustinuerat, Paulus certe nomine "fratris, fratris nostri” insi¬ 
gnire haud dedignabatur, quemadmodum illa etiam compellatio: av£vye yvrjGie 
Phil. 4, 3 unicuique operis socio competere potuit, neque facile alicui hoc 
loco cum Riicfcerto de fratre quodam germano cogitare in mentem veniet. 


l ) ©ie 33riefe Sptuili an bie Jtcrintfjer. II. 259. f. 265 f. 


1 * 



4 


Quod ad illum v. 22 indignitatum fratrem adtinet, signa, quibus digno¬ 
sceretur, adeo communia sunt, ut omnis spes eius inveniendi abiicienda 
sit. Insigniuntur is eiusque itineris socius v. 23 tamquam anoGTohoi ixvXi]- 
Guov , quod vocabulum ab interpretibus tantum non omnibus cum Chryso- 
stomo de missione aliqua ab ecclesiis iis mandata {imo hxfojGiwv ne/.icpOtvrea) 
intelligitur, neque ad tale mandatum quidquam aliud requirebatur, quam 
species quaedam honestatis et integritatis, qua certe haud pauci gaudebant. 
Nos quidem hanc interpretationem falsam esse suspicamur, quum non nisi 
unus horum fratrum a coetibus electus esset, qui donum illud cum Paulo 
deferret, alter vero a Paulo ipso missus esset, neque igitur ecclesiarum 
legatus dici potuerit. Haec etiam interpretatio inscquenti vocabulo fortiori: 

Xqlgtov haud convenire videtur. Potius ergo praedicato illi: lcttogto- 
loi £%yX?]Gicqv h. 1. altiorem significationem tribuimus, illam nempe, iuxta 
quam doctores ecclesiarum, qui auctoritate praecellebant, Apostoli vocantur 5 
hoc enim nomine non tantum Barnabas et Paulus Act. 14, 4. 14 insigniun¬ 
tur, sed llom. 16, 7 de Andronico etiam et Junia legimus: oinveg eiGcv 
£tiig?i/uoi iv t oig anoGToloic . Sic quoque apud scriptores posteriores pleri- 
que doctorum ecclesia? antiquae Apostoli adpellantur 1 ). Neque obiicien- 
dum est, genitivum wAtjgicov eos indicare, a quibus missi essent, quum enim 
Paulus Rom. 11, 13 se eOvcov anoGTolov vocet, hoc loco ii, ad quos mis¬ 
sus erat, genitivo casu indicantur. Illud autem, quod iam adtulimus, 
Andronicum et Juniam nomine Apostolorum insigniri, satis demonstrat, nos 
hoc vocabulo non solum ad doctores primi gradus, si ita dicere licet, able¬ 
gari, atque adeo hac adpellatione nullum indicium habere, quo fratrem illum, 
posteriore loco commemoratum, etiamsi eius nomen in Actis Apostolorum 
aut in epistolis obviam sit, ab aliis dignoscamus. 

Tanto autem magis verba Pauli nos provocant, ut nomen fratris 
illius, cuius in priore versu mentio facta est, verisimili saltem coniectura, 
investigemus. Vir, cuius laudes per omnes coetus celebrabantur, posteritati 
vix potest esse occultus, sed potius, ut nomen eius inter celeberrima, quae 
nobis ex illis temporibus servata sunt, nomina quaeramus, instigamur; quum- 


x ) Vid. Scliarlingius ad Ep. ad Corinthios posteriorem pag. 76. 




5 

que Paulus eum nominare non necessarium ducat, persuasus, nullam Co¬ 
rinthi fore dubitationem, utrum duorum illorum fratrum , qui Titum comi¬ 
tabantur, illa descriptione indigitaret, merita eius haud vulgaria et ab 
omnibus agnita fuisse, iure nostro concludere possumus. 

Sunt, qui existiment, hunc virum Tito inferiorem fuisse, cuius opi¬ 
nionis nullam prorsus rationem video, quum potius statuendum sit, eum 
ideo Tito adiunctum fuisse, quod huic, adhuc fortassis iuveni, non satis 
auctoritatis inesset. Erat autem is certe Paulo inferior, quippe qui a Paulo 
cum mandato ad coetus mitteretur. Hoc omnino contra Barnabam facit, 
de quo multi, praecedente Theodoreto, electionem illam coetuum ad Act. 
App. 13, 2 referente, cogitarunt. Multum autem differt haec electio ab al¬ 
tera illa 1 ); quo accedit, quod Barnabas ante Paulum evangelium adnun- 
ciaverat, unde, ex quo coniunctim agere coeperuut, nomen illius ab initio 
semper primo loco ponitur; et quamquam discordia inter cos exorta (Act. 
15, 36 sqq.) sine dubio iterum composita sit, eos tamen postea coniunctim 
versantes non reperimus, neque credibile est, Barnabam missionem a Paulo 
ei demandatam suscipere voluisse. Orta erat discordia Pauli cum Barnaba 
Marci causa, cui illo tempore offensus erat Paulus; Marcus postea Petrum 
sequebatur, et seriore demum tempore eum denuo cum Paulo conversantem 
reperimus (Coi. 4, 10. Philem. v. 24. 2 Tim. 4, 11), adeo ut Storrio 2 ), 
et Hitzigio 3 ), qui nostro loco Marcum designatum esse opinantur, omnis 
veri similitas adversatur. De Silvano, quem hoc loco indigitatum volunt 
Baronius 4 ) aliique, recte observat Biichertiis, eum Corinthiis bene notum 
fuisse (Act. 18^ 5. 2 Cor. 1, 19), quum contra ille vir, qui hoc loco missui 
dicitur, iis ignotus aut certe minus familiaris fuisse videatur. Idem de Apol¬ 
lonio valet, et quod ad illos Macedonios adtinet, qui Paulum postea comitaban¬ 
tur (Act. 20, 4), et de quibus potissimum cogitandum esse voluit Michaelis 5 ), 


«) Cfr. Riickertus 1. c. pag. 258. 

«) Opuscula academica II. 339 sqq. 

’) Uebet 3oljamte$ 9flarcus unb fcine (sdjriften 168 jf. 

4 ) Annales ad a. 51. num. 64. 

ft ) Snblebning ttl bet 9*. X., oberfat af ©tauntog. II. 54. 


/ 




6 


nulla adest ratio , cur eos per omnes coetus celebratos fuisse sta¬ 
tuamus. 

Ex omnibus igitur , de quibus hoc loco sermonem esse cum aliqua 
veri specie suspicari possumus, solus nobis superest Lucas, quem ipsum in 
ecclesia antiqua plurimi testes designant. In epistola Ignatii ad Ephesios 

— non tamen nisi in recensione interpolata — haec leguntur: 0 xvoios 
ij/uojv - - JiQanov ijrolrjat', nai tots ididagsv, cog piaQTvgel Aovxag, ov o incu- 
vog £v r(p evayye)J(p dia ttugcov ixxkeaidSv Ultima verba e loco nostro 
desumta esse, dubitari nequit 5 quum autem Rucfeertus adseveret, scriptori 
de hac re nihil magis compertum fuisse, quam nobis, nos quidem, eum 
meram coniecturatn secutum esse, non praefracte negabimus, dummodo con¬ 
cedatur, haud a vero abhorrere, exstitisse aliquam traditionem, cui adsensum 
tribuerit. Hoc vero eo probabilius videtur, quod etiam ©rigenes effatum 
illud Pauli de Luca intellexit. Is enim * 2 ), laudato Luca, ”quoniam ea, quae 
scripturus erat, non rumore cognoverit, sed ab initio ipse fuerit consecutus”, 
subiunglt: ”Unde et ab Apostolo merito collaudatur dicente: Cuius laus in 
evangelio est per omnes ecclesias. Hoc enim de nullo alio dicitur, nec 
nisi de Luca dictum traditur 3 ).” Alio etiam loco, ab Eusebio 4 ) servato, 
Origenes evangelium Lucae to vno IlavXov enaivovpievov evayythov vocat. 
Pari modo Hieronymus in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum: ’’Lucas 

- - scripsit Evangelium, de quo Paulus, Misimus, inquit, cum illo fratrem, 
cuius laus est in Evangelio per omnes ecclesias”. Chrysostomus in prooe¬ 
mio commentarii in Acta Apostolorum laudationem Pauli bis ad Lucam 
refert; ad ipsum autem locum nostrum haec habet: Kai Tig ovTog £gtiv 0 
adehpog; Tiveg /niv tov Aovxav * %ai cpaGi, dta rrjv iGTogiav, ijvjieg eygaxpe' 
t iveg de tov Bagvdfiav' xal yag nat to aygacpov vijgvy/ua evayyehiov xcdel* 
postea vero, ratione habita Act. 13, 2, magis ad Barnabam inclinat 5 ). Ea¬ 
dem fere habet Theophylactus ad h. 1. 


x ) Apud Cotelerium. II. 54. 

2 ) Ilom. 1 in Luc. Opp. ed. Lommatsch V. 89 sq. 

3 ) Ultima enim verba ad praecedentia, non, ut in editionibus, ad sequentia, trahenda sunt. 

4 ) Ilist. Ecel. VI. 25, 3. 

5 ) In 2 Ep. ad Cor., bom. 18. 


* 





J 




7 


Favent itaque omnino testimonia antiquitatis , quibus inniti quidem 
minime securum, quae autem temere negligere nullo modo probari potest, 
illi opinioni, fuisse Lucam illum legatum, quem quaerimus. Hanc vero sen¬ 
tentiam Rucfcertus evertere studuit observando, Lucam Paulo in ultimo iti¬ 
nere ex Macedonia per Acliaiam adesse non potuisse, quum de boc itinere 
nihil fere habeat, quod narret (Act. 20, 2 sq.), neque ante in comitatu eius 
reperiatur, quam is Philippis Hierolymam proficisceretur (v. 6). Diligentius 
autem rem examinanti haec difficultas plane evanescere videtur. Quantum ex 
Act. cap. 16mo colligere licet, Lucas, quum anno 52 — iuxta tempermn 
rationem, quam alio loco illustrare conati sumus 1 ) — Paulum ex Asia Phi¬ 
lippos comitatus esset, in hac urbe remansit. Paulus interea late vagabatur, 
Corinthi et postea Ephesi diu commoratus, versus finem anni 57 Macedo¬ 
niam revisit, unde alteram ad Corinthios epistolam scripsit. Tribus deinde 
mensibus in Achaia consummatis, in Macedoniam rediit, Philippis autem 
in Asiam enaviganti Lucas denuo adest (Act. 20, 6). Lucas itaque annis 
interiacentibus, aut semper, aut maxima ex parte, Philippis sedem fixisse 
videtur. In hac igitur urbe Paulus, ex Asia veniens, eum iterum invenisse 
videtur; quid ergo veri similius, quam Apostolum, quum comitem Titi 
qua?reret virum auctoritate praecellentem, sive ex ipsis Philippis, sive ex urbe 
aliqua in vicinia sita legatio fieret 2 ), Lucam elegisse? Ex hac legatione 
Lucam rediissc statuendum est, non enim Corinthi, sed Philippis demum, 
Paulo abeunti se comitem adiungit. In hoc itinere quum parum cum Paulo 
conversatus esset Lucas, parum habuit, quod de eo referret, neque multum 
narratione dignum in eo Paulo accidisse videtur, nisi quod ad eius cum 
coetu Corinthio coniunctionem adtinet, talia autem coetuum dissidia Lucas 
adtingere non solet. De se ipse Lucas semper silet, nisi quod se, quum 
Paulum in itinere sequeretur, modeste comitatui eius insereret; neque hoc 
loco ullam causam habuit, cur illam legationem, per se non magni quidem 
momenti, commemoraret. 


1 ) Annalium Paulinorum adumbratio pag. 18. 

2 ) Cfr. (Sdjimfcnfmrger, Ucfcer bett Btoecf bet 9fyofhIgefdji<$te 27 ff. ct Sficcwber, ©efdjidjjie bev 
$f(anjung ber djtijtt. Jtircfye I. 340 f. 


f 




8 


Observavimus supra, fratre™ illum, qui cum Tito mittebatur, insigniora 
omnino habuisse merita, quibus ab aliis distingueretur. Minime autem 
idcirco existimamus, Apostolum verbis iv reo tvayysMro significare voluisse, 
librum, quem iam Evangelium vocamus, ab eo conscriptum esse; bene enim 
novimus, narrationes de vita Domini illo tempore nondum hac denominatione 
insignitas fuisse, neque, si id indigitare Paulus voluisset, tam ambigue locu¬ 
tus fuisset, haec enim verba nihil aliud indicant, quam illum praeclaram ope¬ 
ram praestitisse ”in ministerio evangelii, ad evangelium promovendum”, 
quemadmodum mox 2 Cor. 10, 14 legitur: A%qi yccQ vai v/^cov tcp&ctoa/iifrv iv 
tco evayyeluco rov Xqigtov, et Phil. 4, 3: airiveg iv rro evayyeliro GvvifthjGuv 
/Lioi y et 1 'Thess. 3, 2: GvveQyov rov &tov iv rro tvayyt)J(Q tov Xqigtov. 
Nihilominus nostra fert opinio, Paulum hoc loco ad Evangelium scriptum 
Lucae respexisse, nullam enim causam habemus, cur existimemus, Lucam 
in adnunciatione evangelii, qua; ore fit, insigniorem gradum tenuisse, quum 
contra scriptorum laude sine dubio per omnes ecclesias floreret. 

Constat, veteres Paulo partem aliquam in scriptione Evangelii Luca; 
tribuisse. IIoc si quis cum Moshemio *) existimat significare ”Lucam ea, 
quae de Christo scripsit, ex Paulo, quem comitabatur, audivisse”, fuisse 
igitur inter eum et Paulum eundem nexum ac inter Marcum et Petrum, nihil 
magis a vero abhorret; repugnat id prorsus declarationi ipsius Lucae in fronte 
Evangelii, et ad partes Evangelistae, si huic voci hanc significationem, quae 
in N. T. nusquam occurrit, tribuimus, suscipiendas nemo minus idoneus 
Paulo esse potuit, qui omnia ab aliis narrando acciperet, neque multum cum 
testibus oculatis conversatus esset* Quodsi vero partes Paulo in hac re tribuen¬ 
dae ita circumscribantur, ut eum liberaliore animi sensu Lucam imbuisse dicamus, 
nec non doctrinam evangclicam de iustificatione Paulum ei familiariorem reddi¬ 
disse * 2 ), non est, cur adversemur* Huic tamen observationi minus ponderis tri¬ 
buimus, quemadmodum etiam pleraque, in quibus congruentiam inter Paulum et 
Lucam reperire sibi visi sunt viri docti, praetermittimus. Sunt autem loci non- 


*) De rebus Christianorum ante Const. M. pag. 87. 

2 ) Schott, Isagoge in libros Novi Foederis sacros pag. 101 sq. ©ueride, 23eittdcje (Sirj 
leitung tit$ 91. £♦ 49 f. Eiusdem (Sinleitung in 91. 275 f. 




9 


nulli 9 in quibus haec congruentia adeo luculenter, ut vix necari possit? 
adpareat. Id imprimis in narratione de institutione sacrae coenae (apud 
Paulum 1 Cor. 11, 23 sqq., apud Lucam 22, 19 sq.) conspicuum est; hac 
enim in re Paulus ita a ceteris duobus Evangelistis (Matth. 26, 26 sqq* 
Mare. 14, 22 sqq.) recedit, cum Luca autem consentit, ut hic consensus 
non fortuitus existimari possit. Si vero, unde Paulus notitiam suam de 
illa institutione hauserit, quaerimus, ipse nobis respondet: 'Eyco naQ&afiov 
dno rov kvqiov, 6 v.al naQtdcoxa vfiiv. Haec verba Dahnius ] ), Tholuchius 2 ), 
Olshausenius 3 ), Er. Mollerus 4 ), quin etiam De Wettius 5 ), bic tamen quodam¬ 
modo haesitans, denuo de revelatione quadam ab ipso Domino profecta interpretati 
sunt. Verba autem Apostoli, si diligentius examinantur, huic sententia) non patro¬ 
cinantur. Usurpatur quidem ano, quando indicandum est, aliquid ad quemdam 
tamquam auctorem referendum esse, non vero, quando is, nullo medio interpo¬ 
sito, ipse agens introducitur, tum enim vno vel naQa ponitur 6 ). Paulus in tali 
occasione sine dubio semper praepositione naQa. utitur, v. c. Gal. 1,12: Ovdt 
yaQ iyco naQa av&Qconov naQ&afiov avro ovre edtddydijv , porro 1 Thess» 4, 
1. 2 Thess. 3, 6. 2 Tim. 1, 10. Concedimus quidem, potuisse Paulum hoc 
loco praepositionem minus recte adhibere, quemadmodum, ut observat De 
Wettius, nemo ex 1 Joh. 1, 5 : ^ dyysXla, ?jv dxrjxoa/jev dn avrov elicere 
possit, scriptorem epistolae Dominum ipsum non audivisse; propius tamen 
illud vocabulum rem indicat, Paulo tamquam a Domino institutam traditam, 
non vero ab ipso Domino compertam, unde Billrothus 7 ), non absque veri specie, 
Paulum, ut innueret, se haec non coram a Domino, sed per traditionem a te¬ 
stibus accepisse, hoc loco consulto dno, non naQa, posuisse, existimat. Quod 
contendit De Wettius, locum frigidiorem reddi, si statuimus, Apostolum non 
ad revelationem ipsius Domini provocare, elfatumque eius sic obscuritate 


l ) 

*) 

3 ) 

4 ) 

*) 

‘) 

7 ) 


(Sititu icf eluit g bes b<wltmfcf)en £et)rbegriff$ 0. 13. 

©ermijcf;ie ©cfyrifien II. 309. 

Commentar uber fammtf. 0cf;riften be$ X. III. 629. 
gorflaring orer $auli forfle ©re» iit be (Sortnifjter 0. 126. 

Jbuqe (Srftarung ber ©r. an bie Jlor. 0. 96. 

3Biner, ©rammatif be$ 9ieU'£efiamenilicljen 0bracfjibtom$. 3 5tuff. 0. 318, 
Commentar ju ben ©uefen $PauIi an bie (Setinifjer 0. 155. 




2 



10 


aliqua de industria quaesita laborare, nullo modo concedere possumus. Nihil 
aliud vult Apostolus, nisi ut iis, qui Christum professi erant, in mentem 
revocet, sacram coenam, quam celebrandam tradiderat, non esse humanum 
inventum, sed ab institutione Domini originem trahere, quemadmodum nos 
etiam nostro iure adseverare possumus, nos sacramenta ecclesiae nostrae a 
Domino accepisse* Paulus hoc loco eodem modo loquitur, quo paulo post 
in eadem epistola 15, 3: nagtdwy.a vfiiv iv TtQtoTOig, o ned naQbXu.fiov, ubi vix 
quisqam existimabit, eum revelatione Domini cognitum habuisse, quibus testi¬ 
bus is post resurrectionem adparuerit. Yerum etiamsi statuitur, Paulo de 
sacra coena peculiarem aliquam revelationem contigisse, vix tamen contendet 
quisquam, unumquodque verbum in narratione, v. c. /Lt €tu to dsiTtvrjocu, ei 
revelatum fuisse, atque adeo quaestio illa revertitur, quomodo congruentia 
Pauli cum Luca in hac narratione explicanda sit. Hic autem minime veri¬ 
simile est, Lucam in hac narratione, quam certe, quemadmodum coeteras 
narrationes, a testibus oculatis, scripto vel ore, accepit, literis mandanda 
epistolam Pauli ad Corinthios evolvisse, ut unum hunc locum describeret, 
quum multo propius sit statuere, Paulum, quum Corinthiis institutionem sacrae 
coenae copiosius exponere vellet, scriptam aliquam relationem de vita Domini 
inspexisse vel memoria tenuisse, quam ipsam Lucae fuisse, ex consensu ad- 
paret. 

Sunt etiam alii loci, qui Paulum Evangelium Lucae legisse produnt. 
Ita verba Pauli 1 Cor. 10, 27 : JJccv to nuquTid^ievov vfiiv satiure non pos¬ 
sumus, quin ad effatum Christi apud Lucam 10, 8 : 'Eo&Ure r<x naqaTi{)t~. 
fitva V/.UV referamus. Iis autem, qui nobiscum authentiam prioris epistolae 
ad Timotheum agnoscunt, maxime notabilis erit locus 1 Tim. 5, 18: Atyu yuq 
7] yqacp?]‘ fiovv u/iOcovtu ov cp//Ltcoo£ig * xal dj-fog 6 eqyuTTjc tov/lug&ov uvtov* Ultima 
verba neque ex Lev. 19,3 neque ex Deut. 24,15 desumfa esse possunt, leguntur 
autem ut effatum Christi Matth. 10,10, cum aliqua tamen variatione ( ug/og yccq 
6 iqyuT?]g T?jg Tqocprjg civtov ioTiv) y ad verbum vero apud Lucam 10, 7. 
Nihil est, quod nos statuere cogat, Paulum haec verba aliunde desumta adle- 
gare, neque in iis vulgare proverbium, iisdem verbis, quibus tam apud Pau¬ 
lum quam apud Lucam legitur, expressum, agnoscere possumus 5 videntur 
autem illa verba ex Evangelio Lucse Apostoli animo obversata fuisse, iisque 



II 


ad communem illam sententiam , quam inculcare voluit , exprimendam usus 
est 1 ). 

Quum vero iam Moshemius, Lucam tunc temporis Evangelium suum 
conscripsisse neget, neque igitur ad scriptum Evangelium hoc loco respicere 
potuisse Apostolum, contendat 2 ), multo magis hac nostra aetate, quum tam 
diu summis viribus artis criticae periti scripta Evangelica quantum fieri pot¬ 
est posteriori tempori adsignare adnisi sunt, exspectandum erit, ut illa sen¬ 
tentia, Paulum Evangelium Lucae legere potuisse, omnium fere suffragio 
explodatur. Fortassis tamen ipsa dubitandi libidine eo perducta res est, ut 
ingenuus lector, missis praeconceptis opinionibus, secum consideret, num revera 
aliquid obstet, quo minus Lucam Evangelium suum tam mature conscripsisse, 
ut Paulus, quum priorem ad Corinthios epistolam exararet, id legere potu¬ 
erit, statuamus. Nos quidem non movet, quod Crednerus 3 ) aliique adse- 
rant, non multum temporis interfuisse inter Evangelium et Acta Apostolo¬ 
rum conscripta, quae quidem non ante literis mandata esse possunt, quam 
Paulus biennium in custodia Romana transegerat. Illud enim unde 
sciunt? quo iure statuimus, Lucam, primo scribendi experimento facto, in 
hoc studio perseverasse, et utrumque librum non longo intervallo concin¬ 
nasse? Multo verisimilius videtur, Lucam, quum Evangelium suum compo¬ 
suisset, idque coetibus christianis acceptum esse comperisset, materiam novi 
operis collegisse, neque ante elaborasse, quam ad novam epocham vita Pauli 
perducta esset* Abrupta enim huius libri conclusio indicare videtur, in animo 
habuisse Lucam narrationem in alio opere continuare, id quod non effectum 
esse vehementer dolendum est. Veteres quidem ecclesiae scriptores nec non 
in codicibus subscriptiones Evangelium Lucae ad antiquiora tempora referunt? 
his autem testimoniis, per se incertis sibique invicem contradicentibus, nulla 
fides haberi potest. Verum enimvero, quum passio Christi maxima proba¬ 
bilitate ad annum Romae 782, nostrae aerae 29, referatur 4 ), quumque, ut 


*) Cfr. (Sbratb, SijTenfcfyaftlidje Jtritif ber efcang. ©efdjidjtc II. 984. sq. 

2 ) (Srflarung be$ 2ten 23riefe$ an bie ©emeinbe (Sorintynd, (erau6g. tton Sinbtjeim. 441. 

*) (Sinlcitung in ba<3 9f. I. 159. 

4 ) Vid, Programma nostrum De momentis chronologicis in vita Jcsu Christi pag. 16* 


2 * 



alio loco monstrare studuimus 1 ), prior ad Corinthios epistola a. 57 scripta 
sit, altera vero sub finem eiusdem vel in initio insequentis anni, elapsi iam 
erant 28 anni post conditam ecclesiam Christianam ; hoc temporis spatio late 
per terras propagatum est evangelium, neque fieri non potuit, quin ii, qui 
aut fidem ei iam haberent, aut eius notitiam pleniorem adquirere cuperent, 
accuratam de vita Domini eiusque sermonibus et factis narrationem deside¬ 
rarent, atque adeo, qui ad hanc rem idonei essent, ad haec literis mandanda 
impellerentur 2 ). Summo igitur iure statuere nobis videmur, iam illo tem¬ 
pore ”nmltos talem narrationem contexere adgressos”, Lucamque, quem in¬ 
tima familiaritate primorum testium fruentem reperimus, eorum vestigia 
secutum esse. 

Matthaeum iam illo tempore Evangelium suum composuisse, a?que veri¬ 
simile est et testimoniis totius veteris ecclesiae confirmatur; id autem quum 
liebraico vel aramaico sermone confecisset, tanto minus erat, cur Lucas, multa 
praeterea habens quae adderet, a novo Evangelio graeco sermone adornando 
abstineret. Qnid autem de Marco dicendum est? Magis magisque se doctis 
commendat illa sententia — cui nos etiam calculum adiicere non dubitavimus 3 4 ) — 
Marcum ante Lucam scripsisse, eiusque Evangelium inter fontes Lucae fuisse. 
Tota autem antiquitas testatur, Marcum Petri de Domino narrationes literis 
consignasse, necnon Marcum cum Petro Romae fuisse, ibique sine dubio 
Evangelium suum conscripsisse. 

In commentatione, anno 1813 divulgata 1 ), de prima commoratione Romana 
Apostoli Petri, evincere conati sumus, Petrum sub finem imperii Claudii vel in 
initio imperii Neronis Romam venisse; mortuus autem est Claudius a. 54. In eadem 
commentatione simul monstravimus, quibus difficultatibus se implicent, qui ex 1 


1 ) Annalium Paulinorum adumbratio pag. 22 sq. 

2 ) Adserit quidem Gfrorerus ($)ie I;eilige ©age 1. 67) primos evangolii admmeiatores non 
ad scribendum proclives fuisse, hominisque aetatem praiteriisse. .antequam historia Jesu 
literis mandaretur. Hoc autem unde compertum habeat, non addit. Lucas certe, qui 
tamen liac retate vixit, multos iam hanc rem adgressos fuisse, declarat. 

3 ) Drn be ftynofctijfe Gtoaitgetter. £()eologtff $ib$f!rfft, ubg. af £cf;atHng og (Sngelstoft. 23. 6. §. i. 
©. 142 ff. 

4 ) SStbenjTabettge Sorljanblmger <Siel(anbS ©tifte Sanbemcbe. 23. 2. 




i* 


1 


15 

Petr. 5, 13 colligunt, datam esse hanc epistolam ex Babylone Asiatica, illo 
tempore devastata et desolata 1 ); neque de Babylone iEgyptiaca hoc loco 
cogitandum esse; omnia autem liquida esse, si cum veteribus statuamus^ 
Petrum hoc nomine Romam designasse, de qua urbe primis Christi culto¬ 
ribus eadem sentire ac Judaei de Babylone, iustissima erat causa, quapro¬ 
pter etiam auctor libri Apocalypseos dirissimis minis in eam invehitur. Po¬ 
tuit sane, qui in tali urbe collectus erat coetus Christianorum, ev J3a/Sv- 
}.o)Vi 6W6x).6KT?] adpellari, neque de loco, unde data erat epistola, dubii 
haerere potuerunt, qui eam primum legerent, quum Silvanus, per quem ipsis 
tradita est, ubi Petrus degeret, coram indicaret. De successu sententiae no¬ 
strae non est, quod hactenus gloriemur; acerrime eam a Bauro 2 ) oppugnatam, 
vix tamen profligatam esse, satis constat. Jam vero faustiora tempora oriri 
videntur, quum testimonia antiquitatis non prorsus, ut diu mos erat, pro ni¬ 
hilo habeantur; sententiae a nobis defensae accesserunt inter novissimosWin- 
dischmannus 3 ) et Thierschius 4 ), nec non priorem epistolam Petri Romae 
scriptam esse existimant Hitzigius 5 ) et, licet haesitanter, Guerichius 6 ). Maio¬ 
rem fortasse adtentionem in se haec quaestio convertet, si Marco eum inter 
Evangelistas locum, qui ei sine dubio competit, vindicare contigerit. 


1 ) 1. c. pag. 176 sqq. itieine tf;eoIogifrf)e 2cf)tiften 2. 160 ff. Vid etiam §ug, (iinleitung iit 
bie 2djriften be$ 92. £. 3 2IufL II. 552. ©efeniuS, (Sommentar xi6cr beit Sefaia I. 2 9lbtf;. 2. 
470. 92ofenmulter, §anbbud; ber biblifcf;en Slltert^nmSfnnbe I. 2. 2. 13 f. 

2 ) §ie (STjtijiuGjjartei in ber (Sorinifyifrfjen ©enteinbe, ber Styoftel $etrnS in 92ont. £ubinger ,3eif= 
fdjrift fiir £(;eologie. 1831. *§. 4. 2. 181 ff. Eadem repetiit in libro inscripto: $autu0, ber 
Slbofiel 3efu (Sfjrifii pag. 675. Cfr. quae contra breviter monuimus in commentatione £)m 
bc ftynoptiffe (Srangelier pag. 147. 

3 ) Vindiciae Petrinae, Ratisb. 1836. pag. 73 sqq. 112 sqq. 

4 ) 33erfntf; jur «gerjleflung beg ^iflorifdjen 2ianbbunct3 fur bie ilrittf ber neutej2amentlid)en 2cf;riften 
2. 109. 

5 ) Ueber SotjanneS 2T7arcusS 2. 186. 

€ ) (Sinleitung in ba$ 92. £♦ 2. 453. 




14 



•Tam vero officii nostri est, solennitatem ecclesiae nostrae, inaugurationem 
Episcopi Islandiae, indicere. Succedit is seni Reverendissimo, Steingrimo 
Johnsen , Ordinis Danebrogici Commendatori eiusdemque Ordinis cruce ar¬ 
gentea ornato, qui per viginti et unum annos hanc sedem doctrina, pietate 
morumque gravitate ornavit. Huic defuncto a Rege Augustissimo successor 
datus est Vir Summe Venerandus Delgius Giulmundi Thordersen , Ordinis 
Danebrogici Eques, hactenus Praepositus honorarius et ad aedem Reikiavi- 
censem sacrorum minister. Js, ad novum munus suscipiendum se adeingens, 
vitae antcactae decursum ipse succincte delineabit. 

« 

Natus sum ego llelgius Gudmundi Thordersen die octavo 
mensis Aprilis Anno 1794 in emporio Reykjavik , quod in meridiano qua¬ 
drante Islandice situm est . — Patrem habui Gudmu n dum Thor ders en , 
qui anno 1803 , cum paucos annos praefuisset mercaturae Flcnsburgensium 
in Hafnarfiord , me unicum filium septem filias relinquens , obiit , 8f matrem 
Steinunam Helgii filiam , adhuc superstitem . — Hi mei parentes , ru¬ 
stico genere nati , magnam sibi laudem ingenio , integritate innocentia vitee 
paravere . Duobus annis interjectis mater secundas contraxit nuptias cum 
vigilantis simo verbi divini ministro Brinjuluo Sivertsen , qui non minus 
amore vere paterno quam precibus matris adductus , me in scholam latinam 
misit Anno 1809 , unde Anno 1813 honorifico testimonio dimissus fui 

Propter penuriam rei familiaris nulla mihi fuisset spes majoris pro¬ 
gressus , nisi unus ex amicis defuncti patris , vir preestantissimus , mercator 
Bja rni Sivertsen , eques ord . dannebrog ., studia in Universitate 
Davniensi continuanda pecunia me sublevasset . — Lectus et spe ductus 
ulterioris perfectionis Dauniam me contuli anno 1814 , paucis postquam 
huc ventum est diebus examen artium et anno subseqvente examen philolo - 
gicum et philosophicum cum laude sustinui . — Oft adversam valetudinem 
coactus sum Anno 1816 patriam terram adire , unde, paululum recreatus , 
eodem anno Dauniam reversus sum ct ad studium theologicum me applicavi . — 
Semper usus valetudine adversa , quee me sccpe in studiis meis interpellabat , 
propositum tenui cursum meum academicum quamprimum absolvere , yuorf et 
mihi contigit Anno 1819 , eZ communi censorum suffragio characterem "lati- 


% 




15 

d ah ilis ” obtinui — Domum profectus, cum nulla se offerret occasio muneris 
obtinendi, in oppido Reyhjavik pueris informandis operam dedi, f/vod idcirco 
imprimis affero, f/vod hinc repetenda est prima origo ejus ludi puerorum, 
qui nunc ibi fundatus est. — Anno 1820 cura pastoralis paroecia; Saur- 
hajensis intra toparchiam Rorgarfiordcnsem milii demandabatur. — Anno 
1825, die 4to mensis Mali, a rcye clementissimo Frederico VI mihi confe¬ 
rebatur paroecia Oddensis in toparchia Ranyarvallensi <§• anno postea pree- 
positi munere honoratus fui. Inde Oddcc habitavi usqvc ad annum 1836, 
qvo tempore Reyhjavik migravi, a reye anno antea electus pastor ecclcsice, 
qvee ibi est, cathedralis. — Anno 1840 Rex augustissimus Christianus VIII 
me diynum censuit, qvem siyno aureo ordinis Dannebroyici ornaret, 8f cum Islati- 
dis clementissime dedisset ut haberent ipsi sua comitia — Althiny — qvee 
prima vice anno praeterito habita sunt, jussit me iis inter esse. — Deniqve 
Rex noster clementissimus die 25to Septembris anni praeteriti me designa- 
vit episcopum totius Islandice jussit me data occasione proficisci llavniam, 
ut a Reverendissimo Selandicc Episcopo inauyurarer . Gravissimum munus, 
exiguae vires, difficilia tempora ! Adhuc semper expertus gratiam divinam, qvae 
infirmum adjuvabat, nunc quoque, gravissimum munus suscepturus, totam 
spem repono in eodem, Deo Optimo Maximo, qvi hactenus mihi erat refugium 
praesidium. 

Deniqve de rebus Domesticis haec pauca addere licebit, me ante hos 
viginti sex annos matrimonio felicissimo duxisse virginem Ragnheidam 
Stephcnsen, filiam praefecti qvadrantis Islandice occidentalis, illustrissimi 
Stephani Stephcnsen. Ilcec dilectissima uxor fecit me patrem decem 
liberorum, quorum nunc duo tantummodo superstites sunt, filius fif filia . 

Nulla sunt scripta a me prelo subjecta, nam orationes peculiaribus 
occasionibus habitee hic afferri haud merentur. 




16 



Instante itaque tempore inaugurationis Episcopi Summe Venerandi, 

Deum Optimum Maximum, ut illi per multos annos laudes iam partas novis 
meritis augere liceat, omniaque eius conamina ad Dei Triunius gloriam et 
Ecclesia! commodum bene vertant, sincero pectore oramus. Nostris autem 
precibus ut suas adiungant, solennemque hanc inaugurationem, quae, ex man¬ 
dato Regio, in aede^Divae Yirginis/ die fetu Adstcnshmis 1 Chri&U , quij^^ V^^ 
2inms mensis 9Sfttr, peragetur, sua praesentia condecorent, proceres reipublica?, 
antistites ecclesiae^ omnesque, quibus res ecclesiasticae cordi sunt, omni obser¬ 
vantia rogamus. 

Datum Hauniae ex aedibus episcopalibus, die Sl/MuiLMDCCCXLVI. 


Sub Officii Nostri Sigillo• 



♦ 

# 


% 



-n 


4 


i 












1 


































E» '